Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 6: Versus 26

Respicite.Hoc ad escam. Sancti merito comparantur avibus, quia coelum petunt, et quidam ita remoti sunt a mundo, ut jam in terris nil agant, sed sola contemplatione jam in coelo degunt. De quibus dicitur:Qui sunt hi, qui ut nubes volant?Isa. 60., etc.Haec exempla non prohibent providentiam ne laboret, sed sollicitudinem, ut tota fiducia vestra sit in Deo, cum et aves sine cura vivant.Et Pater vester.Exaggerat fiduciam filiorum et confirmat: quia si bonitas Patris etiam ad illa se extendit, quanto magis ad filios adoptionis?
(* Traductions européennes)